- JENTACULUM
- JENTACULUMa IEIUNIO, quod ieiuni eo uterentur, dictum, cibus erat matutinus, qui sumi solebar, antequam homines opus aggrederentur. Antiqui Silatum vocabant, auctore Festo, quia ieiuni vinum sibi conditum ante Meridiem absorbebant. Plutarch. in Symposiacis l. 8. quaest. 6. priscos, cum et laboribus dediti et temperantes essent, mane panem edisse, mero intinctum, aliud nihil, refert: unde etiam Ientaculum vel prandium (haec enim antiquitus pro iisdem accipiebant) ἀχράτισμα dixerint, quod ἄκρατον sit merum: cum alias διανησισμὸς Graecis dictum sit uti videbimus infra in phrasi Polluere Ieiunium et in voce Vesperna. Postea vero distingui Ientaculum et aliquanto ante prandium sumi coepit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 27. Sed primitus non nisi a pueris, aegris aut luxuriosis, uti Raderus notat, ad illud Mart. l. 1. Epigr. 88. cuius Epigraphe ad Fescenniam v. 3.Ista linunt dentes, Ientacula ———De pastillis s. trochiscis ex aromatibus et pulvisculis odoratis confectis loquens, quos Cosmus, ne gravis pridiano mero fragraret, in ientaculo devorabat. Postmodum et alii usurpârunt. Unde Suet. refert Vitell. c. 7. mane singulos (milites) iamne ientâssent sciscitaretur, seque fecisse ructu quoque ostenderet. Tempus Mart. quoque indigitat, Apoph. l. 14. Epigr. 223. cuius Epigraphe ientacula.Surgite, iam vendit pueris Ientacula pistor,Cristat aque sonant undique lucis aves.Et speciatim horam, l. 8. Epigr. 67. cuius Epigraphe ad Caecilianum v. 9.Mane veni potius. Nam cur te quinta moretur,Aut cur non, sero, Caeciliane, venis?tertiam vel quartam indigitans; nisi eum voce hac prandium intelligere dicas, Vett. more. Numquam vero Ientaculum sine pane, imo panis caput eius erat, aliquando siccus et solus, uti de Antonino Pio Spartianus, Senex etiam, ait, antequam salutatores Venirent, panem siccum comedit, ad sustemandas vires. Interdum cum aliis rebus, palmulis, uvis passis, nucleis, melle Atrico, crudo aut cocto, aut aliquo melliti operisve dulciarii. Hinc panem comedere et panem gustare, Latini pro ientare: et βουκκισμὸν, ientaculum, Graeci appellavêre, a voce Latina bucca s. bucea, quae frustum panis vel panem denotat etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Tac. et Casaub. ad Suet. Aug. c. 76. quibus adde Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 5. Athen l. 1. c. 9. p. XI. et quae dicemus infra in voce Panis, it. verbo Polluere et siccus panis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.